The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 37 › Isaiah 37:4

Isaiah 37:4

Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. + 37.4 Pro reliquiis. Jam enim decem tribus adductæ, civitates Judæ et Benjamin vastatæ: pars etiam inferior civitatis in manus hostium tradita ab impio et superbo pontifice Sobna. Leva oculos, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It may be the LORD thy God will hear the words of Rabshakeh, whom the king of Assyria his master hath sent to reproach the living God, and will reprove the words which the LORD thy God hath heard: wherefore lift up thy prayer for the remnant that is left.

In Context

3et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.

5Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam.

Read all of Isaiah 37

Cross References

Joshua 14:12Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. + 14.12 Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo. ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.

1 Samuel 12:19Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.

1 Samuel 14:6Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.

1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?

2 Kings 17:18Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.

2 Kings 19:4Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 37:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 37:3Isaiah 37Isaiah 37:5 →