Job 6:11
Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? + 6.11 Quæ est enim fortitudo mea? Ibid. Alia est fortitudo bonorum, etc., usque ad et pro ea quam non amat, pati recusat, dicit ergo: Quæ est enim fortitudo, aut quis finis? Id est, mala, etc., usque ad unde infirmus habet vires, unde subjungit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
What is my strength, that I should hope? and what is mine end, that I should prolong my life?
In Context
12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
Cross References
Job 10:20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, + 10.20 Nunquid non paucitas dierum meorum. Ibid. Non capiat me delectatio præsentis vitæ, quia cito transit. Dimitte ergo me... dolorem meum. Ibid. Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit prævisio inferni, unde ait:
Job 13:28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.] + 13.28 Qui quasi putredo. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates. Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis, quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.
Job 17:13Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. + 17.13 Si sustinuero. Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem præparasse.
Job 17:15Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? + 17.15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea. Præstolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quærebant: unde hic additur, nunc: Et patientiam meam quis considerat? Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suæ gratiam differre.
Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1