The Bible Software
bible.softwareJobJob 17 › Job 17:11

Job 17:11

Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. + 17.11 Et non in vobis. Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis. Dies mei transierunt. Dies, prosperitates: Cogitationes cor torquentes, curam terrenæ felicitatis dicit: quæ quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hæ cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My days are past, my purposes are broken off, even the thoughts of my heart.

In Context

10Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. + 17.10 Igitur omnes vos. Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo.

12Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. + 17.12 Noctem verterunt in diem. Dissipatæ cogitationes noctem in diem vertunt, quia justis nonnunquam amplius placet ex adversitate mala perpeti, quam ex prosperitate terrenæ dispensationis cura fatigari. Et rursum post tenebras. Ibid. Lux post tenebras speratur, etc., usque ad et justorum animas in perpetua jam sede collocaret.

Read all of Job 17

Cross References

Job 7:6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.

Job 17:1[Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. + 17.1 Spiritus meus attenuabitur. GREG. Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, pœnitentiæ ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit. Et solum mihi superest sepulcrum. Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur:

Proverbs 16:9Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.]

Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.

Isaiah 38:10[Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. + 38.10 Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.

Romans 1:13Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. + 1.13 Fratres. Quia renati, et aliqui recti; vide supra: Vocatis sanctis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 17:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 17:10Job 17Job 17:12 →