Isaiah 38:13
Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 20:36Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit.
Job 10:16Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. + 10.16 Propter superbiam. GREG. Leæna dum catulis escam inhianter quærit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit.
Psalms 39:10Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. + 39.10 Ecclesia magna. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger. 1
Psalms 51:8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: + 51.8 Videbunt justi. Ibid. Pro dejectione ejus irrisio. Ibid. Videbunt justi. Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet. 1
Lamentations 3:4Beth Vetustam fecit pellem meam et carnem meam; contrivit ossa mea.
Hosea 5:14Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat.