The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 38 › Isaiah 38:14

Isaiah 38:14

Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Like a crane or a swallow, so did I chatter: I did mourn as a dove: mine eyes fail with looking upward: O LORD, I am oppressed; undertake for me.

In Context

13Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me.

15Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. + 38.15 Respondebit mihi. ID. Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis Rom. 9.. Cum ipse. Hæc mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit. Recogitabo. Quod præteritum est non adjuvat sustinentem; unde stulta est Epicuri sententia, qui asserit recordatione præteritorum bonorum mala præsentia mitigari. In amaritudine animæ, quasi diceret: et hi etiam in amaritudine, quia præsens tribulatio nihil boni præteriti sentit, et semper humana felicitas aliquibus aspergitur aversis.

Read all of Isaiah 38

Cross References

Job 17:3Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. + 17.3 Pone me juxta te. Per ascensionem; post quia Judæa commota est in discipulos, addit: Cujusvis manus. Quia jam frustra agunt contra eum, qui sedet in cœlo.

Psalms 69:3Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam. + 69.3 Confundantur. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt, etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. ID. 1

Psalms 123:1Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël, + 123.1 Nisi quia. CASS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiæ ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati. 1

Isaiah 59:11Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis. + 59.11 Rugiemus quasi ursi omnes. Judæorum meditatio et doctrina in sacra Scriptura rugitui ursi et gemitui columbæ comparatur, quasi inutilis et vana, sicut et illa. Contra subjectos quoque sæviunt ut ursi; contra majores vel æquales, gemunt ut columbæ.

Ezekiel 7:16Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 38:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 38:13Isaiah 38Isaiah 38:15 →