The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 38 › Isaiæ 38:15

Isaiæ 38:15

Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. + 38.15 Respondebit mihi. ID. Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis Rom. 9.. Cum ipse. Hæc mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit. Recogitabo. Quod præteritum est non adjuvat sustinentem; unde stulta est Epicuri sententia, qui asserit recordatione præteritorum bonorum mala præsentia mitigari. In amaritudine animæ, quasi diceret: et hi etiam in amaritudine, quia præsens tribulatio nihil boni præteriti sentit, et semper humana felicitas aliquibus aspergitur aversis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What shall I say? he hath both spoken unto me, and himself hath done it: I shall go softly all my years in the bitterness of my soul.

In Context

14Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me.

16Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.

Read all of Isaiæ 38

Cross References

1 Samuel 1:10cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,

2 Kings 4:27Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.

Job 7:11Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.

Job 21:25alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:

Psalms 116:1Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. + 116.1 Alleluia. CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. Laudate Dominum, omnes gentes. CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 38:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 38:14Isaiæ 38Isaiæ 38:16 →