Isaiah 38:17
Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
Cross References
Job 3:25quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. + 3.25 Quia timor. Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinæ, sed vindictæ, unde: Quis novit potestatem iræ tuæ? Psal. 89. Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excæcationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pœnæ.
Psalms 10:2[In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? + 10.2 In Domino confido. AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. In Domino confido. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, In Domino confido. In Domino confido. Cum peccantes volunt sagittare rectos. Quoniam ecce. Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum, Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant. 1
Psalms 30:6In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. + 30.6 In manus. CASS. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. AUG. In manus. Ex his verbis quæ in cruce dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse. 1
Psalms 85:2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. + 85.2 Quoniam sanctus sum. AUG. Christus proprie sanctus sanctificans, etc., usque ad miserere clamantis, lætifica levatum. 1
Psalms 88:4Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: + 88.4 Juravi David servo meo. Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus. 1
Psalms 103:4qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. + 103.4 Ignem urentem. CASS. Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: Volavit ad me unus de seraphim qui sunt superior ordo. 1