The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 45 › Isaiah 45:8

Isaiah 45:8

Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.] + 45.8 Rorate cœli. ID. De adventu Christi, per Cyrum significati, quia a captivitate diaboli liberabit genus humanum, convenienter adjungit. Vel possunt hæc hærere superioribus, ut Cyro captivitatem laxante metonymicos cœlum et terra lætentur. Et nubes. Prophetæ corda nostra salutari pluvia irrigantes, et Christi nativitatem et resurrectionem et ascensionem annuntiantes, unde: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem; et alibi, Veritas tua usque ad nubes. Creavi eum qui: scilicet vermis fuit, et germinatus de terra legitur secundum humanitatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Drop down, ye heavens, from above, and let the skies pour down righteousness: let the earth open, and let them bring forth salvation, and let righteousness spring up together; I the LORD have created it.

In Context

7formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. + 45.7 Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.

9[Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? + 45.9 Væ qui contradicit: quasi diceret: Credite quæ prædico, Christum scilicet venturum, quia, Væ qui contradicit factori suo Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.

Read all of Isaiah 45

Cross References

Psalms 72:3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. + 72.3 Pacem peccatorum. AUG. Temporalem, fluxam, caducam. Videns. Non intelligens. Quia hæc pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum. Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi plaga aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Et firmamentum in plaga eorum. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur. 1

Psalms 85:9Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. + 85.9 Quascunque fecisti venient et adorabunt coram, etc. AUG. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit. Annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est: Et nota, quia, ut ait Scriptura: In lata gente gloria regis, in diminutione populi principis contritio. Sequitur: Et glorificabunt nomen. 1

Isaiah 4:2[In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.

Isaiah 32:15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. + 32.15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.

Isaiah 44:24[Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum; + 44.24 Hæc dicit Dominus Redemptor, etc. ID. Supra locutus est de idolorum subversione, et Isræl pœnitentis redemptione: nunc autem de potentiæ suæ magnitudine, ne quis dubitet de salvatione quam promittit.

Isaiah 53:2Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: + 53.2 Virgultum. Symmachus, ramus; hominem significans, qui processit de utero virginis. Sitienti. Aquila, invia, ubi virginitatis privilegium demonstratur, quia sine semine de terra prius invia creatus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 45:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 45:7Isaiah 45Isaiah 45:9 →