The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 4 › Isaiah 4:5

Isaiah 4:5

Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. + 4.5 Nubem, id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Isræl nubes in die erat, ignis in nocte. Et fumum, etc. HIER. Unde: Domus impleta est fumo Exod. 13.; et alibi: Qui tangit montes, et fumigant Psal. 103.. Super omnem enim. Plurimi Judæorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD will create upon every dwelling place of mount Zion, and upon her assemblies, a cloud and smoke by day, and the shining of a flaming fire by night: for upon all the glory shall be a defence.

In Context

4Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.

6Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.]

Read all of Isaiah 4

Cross References

Exodus 14:19Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum + 14.19 Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.

Exodus 26:1Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. + 26.1 Tabernaculum vero ita et fiet, etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.

Exodus 40:34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:

Numbers 9:15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. + 9.15 Nubes. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.

Nehemiah 9:12Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur.

Psalms 85:9Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. + 85.9 Quascunque fecisti venient et adorabunt coram, etc. AUG. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit. Annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est: Et nota, quia, ut ait Scriptura: In lata gente gloria regis, in diminutione populi principis contritio. Sequitur: Et glorificabunt nomen. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 4:4Isaiah 4Isaiah 4:6 →