Isaiah 40:2
Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:3Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.
Job 42:10Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
Psalms 85:3Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die; 1
Psalms 102:14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. + 102.14 Recordatus est, etc. ID. Vel secundum aliam litteram: Memento, quoniam pulvis sumus. Quasi diceret: Cognovit figmentum, id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: Memento quia pulvis sumus, id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiæ tuæ. Vel, Homo sicut fenum, etc. Homo enim sicut flos egreditur, etc., usque ad Misericordia Domini. Efflorebit CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum. 1
Song of Solomon 2:11jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit. + 2.11 Imber abiit. Ego a mortuis resurgens, tempestate compressa tranquillitatem reddidi. Modo facilius est prædicare, cum quidam jam conversi sint, quam prius, cum nullus adhuc crediderat.
Isaiah 14:3[Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,