Isaiah 40:19
Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? + 40.19 Nunquid. Stultitiam gentium redarguit, ut ab idololatria recedant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18[Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
Cross References
Exodus 32:2Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. + 32.2 Dixitque ad, etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur.
Psalms 115:4Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 1
Psalms 135:18et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus: 1
Isaiah 37:18Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, + 37.18 Vere enim, Domine: multis probatur historiis venisse reges Persarum in Græciam, et subvertisse et spoliasse templa.
Isaiah 41:7Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.]
Isaiah 46:6Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.