Isaiah 40:20
Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. + 40.20 Forte lignum. ID. Hebraice mesuchan, quia genus ligni est imputribile, de quo maxime idola fiunt: hoc autem dicit ut, idolis reprobatis, suscipiatur doctrina Evangelii et reveletur gloria Domini, ut videat omnis caro salutare Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 2:8Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. + 2.8 Equis et innumerabiles. ID. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: hæc enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur.
Isaiah 44:13Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;
Jeremiah 10:3quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: + 10.3 Lignum. ID. Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum.