Isaiah 40:4
Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: + 40.4 Omnis vallis exaltabitur. Qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, etc. Hoc usque hodie in deserto gentilium Ecclesiarum clamant magistri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 40:11Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
Proverbs 2:15quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
Isaiah 42:11Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ; de vertice montium clamabunt. + 42.11 Cedar. Filius Ismælis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberæ velaverunt ignominiam ancillæ. Ismæl enim filius ancillæ Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia. De vertice montium. HIER. Super montem excelsum ascende. De vertice montis. De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quæ prædicant.
Isaiah 42:16Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos. + 42.16 In semitis. ID. In cognitione prophetarum, qui sunt semitæ ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem prædicunt.
Isaiah 62:10Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. + 62.10 Per portas. Ministros Ecclesiæ, qui alios introducunt. Vel virtutes, quæ ducunt in cœlum, quasi de virtute in virtutem. Planum facite iter. Auferendo scandala; in baptismo remittendo peccata. Eligite. Vel, projicite secundum Septuaginta, quod est, auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum; vel, reprobos et duros a consortio fidelium.
Ezekiel 21:26hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?