The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 41 › Isaiah 41:24

Isaiah 41:24

Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, ye are of nothing, and your work of nought: an abomination is he that chooseth you.

In Context

23Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. + 41.23 Si potestis. Neque dæmones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanæ quosdam.

25Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. + 41.25 Suscitavi. ID. Adhuc contra idola loquitur et contra cultores eorum, etc., usque ad ut credant in eum qui venit ab ortu solis.

Read all of Isaiah 41

Cross References

Deuteronomy 7:25Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui:

Deuteronomy 27:15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.

Isaiah 37:19et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.

Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

Jeremiah 10:8Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. + 10.8 Involutum. ID. Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum cœli sibi colorem ostendunt, et cœlestia promittunt.

Jeremiah 51:17Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. + 51.17 Stultus factus est. Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum, quia per stultitiam humanæ mentis facta sunt opera vana et risu digna: quia nec spiritus in eis, nec vox, nec ulla efficacia: unde nec se, nec cultores suos in die visitationis liberare possunt. Confusus est. RAB. Demonstrata subversione Babylonis, redit propheta ad auctorem tanti judicii: quia non est potestas nisi a Deo, qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 41:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 41:23Isaiah 41Isaiah 41:25 →