The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 43 › Isaiah 43:2

Isaiah 43:2

Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. + 43.2 Per aquas, etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When thou passest through the waters, I will be with thee; and through the rivers, they shall not overflow thee: when thou walkest through the fire, thou shalt not be burned; neither shall the flame kindle upon thee.

In Context

1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.

3Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te. + 43.3 Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc.

Read all of Isaiah 43

Cross References

Exodus 14:29Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:

Joshua 1:5Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.

Joshua 3:15Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), + 3.15 Messis impleverat. LXX: Sicut in diebus messis tritici. Hoc incredibile videtur regionibus nostris, ibi autem sicut perhibent qui noverunt in initio veris est messis tritici: tunc autem ille fluvius redundat et impletur amplius quam per hiemem.

Psalms 23:4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: + 23.4 Quis stabit? HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano. HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. 1

Psalms 46:4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. + 46.4 Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 43:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 43:1Isaiah 43Isaiah 43:3 →