Isaiah 43:24
Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:23dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, + 30.23 Sume tibi STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Calami. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.
Leviticus 3:16adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
Psalms 50:9Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. + 50.9 Asperges me. CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. Hyssopo. Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem. Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix. 1
Isaiah 1:14Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.
Isaiah 7:13Et dixit: [Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
Jeremiah 6:20Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. + 6.20 Ut quid mihi thus. ID. Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque ad cum Scriptura dicat, Redemptio animæ viri propriæ divitiæ ejus Prov. 13..