Isaiah 44:10
Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who hath formed a god, or molten a graven image that is profitable for nothing?
In Context
Cross References
1 Kings 12:28Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 12.28 Fecit duos. Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.
Isaiah 41:29Ecce omnes injusti, et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.] + 41.29 Ecce omnes injusti. Quidquid de idolis vel de gentibus diximus, ad hæresiarchas et pravitatis dogmata referamus, quia, Christo pacem Ecclesiæ nuntiante et veritatem monstrante, ipsi errores sequuntur, et vento et turbini comparantur.
Jeremiah 10:5in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. + 10.5 Nolite ergo timere. Solent plerique gentium dæmones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, Æneid. 3: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam.
Daniel 3:14Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?
Acts 19:26et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.