Isaiah 44:11
Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
Cross References
Deuteronomy 4:28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
Judges 16:23Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
1 Samuel 6:4Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi:
1 Kings 18:40Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. + 18.40 Apprehendite. RAB. Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam et impœnitens cor eorum.
Isaiah 1:29Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,
Isaiah 42:17Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili; qui dicunt conflatili: Vos dii nostri. + 42.17 Confundantur. Cum plenitudo gentium intraverit. Tunc etiam Isræl conversus, erroris sui pœnitebit, qui idolis ante servivit.