Isaiah 47:4
Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As for our redeemer, the LORD of hosts is his name, the Holy One of Israel.
In Context
Cross References
Isaiah 41:14Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. + 41.14 Vermis Jacob. ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..
Isaiah 43:14[Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. + 43.14 Hæc dicit Dominus Salvator, etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus. Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.
Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
Isaiah 51:15Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum.
Jeremiah 31:11Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. + 31.11 De manu potentioris, etc. ID. Adversariæ potestatis, quæ natura fortior: nos autem fide fortiores, si tamen liberamur ab eo qui alligat fortem, et domum ejus diripit.