Isaiah 48:13
Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 37:18Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
Psalms 148:5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. + 148.5 Quia ipse dixit, et facta sunt. CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus 1
Isaiah 40:22Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; + 40.22 Super gyrum. Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt. Quasi locustæ. In ejus comparatione, vel considerata terræ magnitudine. Tabernaculum. Hinc quoque in similitudinem sphæræ cœlum esse contendunt, et ejus hemisphærium terris imminere.
Isaiah 42:5Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
Isaiah 45:18Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.