Isaiah 5:21
Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. + 5.21 Væ qui sapientes estis. Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Woe unto them that are wise in their own eyes, and prudent in their own sight!
In Context
Cross References
Job 11:12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. + 11.12 Vir vanus in superbiam. Ibid. Vanus ex culpa redditur audax, etc., usque ad per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit.
Proverbs 26:12Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.] + 26.12 Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..
Isaiah 10:13Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Romans 1:22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. + 1.22 Stulti facti sunt. Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.
Romans 12:16idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: + 12.16 Consentientes. Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne præsumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent.