Acts 7:51
Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
50Nonne manus mea fecit hæc omnia?]
Cross References
Exodus 32:9Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
Exodus 33:5Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
Leviticus 26:41Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis. + 26.41 incircumcisa mens eorum. Quia incircumcisi corde, vitiorum poliuti præputio, non enim quæ in carne est circumcisio Rom. 2.. Tunc orabunt pro impietatibus suis. LXX: Peccata sua placita habebunt, pœnas scilicet quas pro peccatis patientur.
Deuteronomy 9:13Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
Deuteronomy 30:6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
2 Chronicles 30:8Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.