Isaiah 50:3
Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.] + 50.3 Induam cœlos tenebris. Aiunt philosophi non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime levari, et solis splendorem abscondi: sic excluso cœli lumine, ær inferior obscuratur. Induam. Sanctos, scilicet ut se cognoscant peccatores. Et saccum ponam. Ut agant pœnitentiam in timore et cilicio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I clothe the heavens with blackness, and I make sackcloth their covering.
In Context
Cross References
Psalms 18:11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. + 18.11 Desiderabilia. Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad, cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum, id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam. 1
Isaiah 8:22et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]
Matthew 27:45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. + 27.45 A sexta autem hora. Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.