Isaiah 52:8
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. + 52.8 Vox speculatorum: ID. apostolorum et aliorum qui in specula sunt semper ut omnia prævideant et subjectos promoveant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 102:22Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.]
Song of Solomon 5:7Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. + 5.7 Tulerunt pallium. GREG. Pallium tollunt prædicatores, quando, si quid pompæ sæcularis residuum erat, ab anima auferunt, vel, si quod peccatum per ignorantiam inerat, detegunt.
Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Isaiah 26:1[In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. + 26.1 In die illa, etc. ID. Hoc ad præsentem Ecclesiam potest referri, et ad diem judicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat: Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Vetus namque est antiquum hominem ad inferna descendere; novum, ad cœlum ascendere. Urbs fortitudinis. Vox justorum, et nunc, et in futuro.
Isaiah 30:26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. + 30.26 Et erit lux. Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..
Isaiah 40:9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: + 40.9 Sion. ID. Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quæ a Domino acceperunt prædicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant.