The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 52 › Isaiæ 52:7

Isaiæ 52:7

[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! + 52.7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How beautiful upon the mountains are the feet of him that bringeth good tidings, that publisheth peace; that bringeth good tidings of good, that publisheth salvation; that saith unto Zion, Thy God reigneth!

In Context

6Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.]

8Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. + 52.8 Vox speculatorum: ID. apostolorum et aliorum qui in specula sunt semper ut omnia prævideant et subjectos promoveant.

Read all of Isaiæ 52

Cross References

Psalms 59:13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 1

Psalms 93:1Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. + 93.1 Psalmus David AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati, quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam. 1

Psalms 97:1Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. + 97.1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant. 1

Psalms 98:3Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, + 98.3 Magno. AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile. ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. Et honor regis. CASS. Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis, est gloriosa prædicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones. Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur. 1

Song of Solomon 2:8Sponsa Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. + 2.8 Vox dilecti mei. Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad cœlum animo, aliquam suavitatem futuræ beatitudinis prægusto, etiam in hoc præsenti. Saliens in montibus. Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitæ conversationem imitatur. Saltum fecit de cœlo in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. Transiliens colles. In collibus non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, Montes et colles sunt, qui generalem Ecclesiæ conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit, quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed salit et transilit: quia hæc dulcedo contemplationis brevis est et rara, propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem.

Isaiah 33:22Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. + 33.22 Dominus enim. ID. Judicabit orbem terræ in justitia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 52:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 52:6Isaiæ 52Isaiæ 52:8 →