Isaiæ 26:1
[In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. + 26.1 In die illa, etc. ID. Hoc ad præsentem Ecclesiam potest referri, et ad diem judicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat: Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Vetus namque est antiquum hominem ad inferna descendere; novum, ad cœlum ascendere. Urbs fortitudinis. Vox justorum, et nunc, et in futuro.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. + 15.2 Iste Deus meus, etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum, etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.
Judges 5:1Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: + 5.1 Cecineruntque Debbora et Barac, etc. ADAM., hom. 6 in Jud. Si meminerimus quæ in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quæ per nostram venit ignaviam. Audite, etc. Montes fluxerunt a facie Domini. ADAM. Auribus percipite, omnes satrapæ. Sicut inferiores sunt regibus satrapæ, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis.
Ezra 3:11Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. + 3.11 Et concinebant in hymnis. In organis, scilicet quæ ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcæ principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.
Psalms 48:4Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. + 48.4 Os meum loquetur. CASS. Commendat dicenda. Sapientia ad divinas res, Prudentia ad mores instruendos; in his duobus omnis sermo divinus indicatur. 1
Psalms 137:3In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. + 137.3 In anima. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, virtutem quasi non aliud in anima peto, nisi virtutem. 1
Isaiah 2:20In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. + 2.20 Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.