Isaiæ 53:12
Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.
Isaiah 49:24Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Isaiah 52:15Iste asperget gentes multas; super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.]
Isaiah 53:8De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. + 53.8 De judicio. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.
Daniel 2:45Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.