The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 56 › Isaiah 56:2

Isaiah 56:2

Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum. + 56.2 Custodiens sabbatum. ID. Ne sit, scilicet de sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant, quibus dicitur: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret, etc. Ego elegi vos de mundo, idcirco odit vos mundus Joan. 15..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blessed is the man that doeth this, and the son of man that layeth hold on it; that keepeth the sabbath from polluting it, and keepeth his hand from doing any evil.

In Context

1[Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. + 56.1 Hæc dicit Dominus. Custodite judicium. HIER. Terminato gentium vaticinio, quæ in adventu Christi de saliuncula et urtica in abietem myrtumque mutantur: loquitur ad auditores illius temporis, ut se parent ad adventum Salvatoris, qui est misericordia et justitia. Custodite judicium. ID. Non accipientes personam in judicio. Domini enim judicium est, qui judicat judicantes bona.

3Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. + 56.3 Et non dicat. ID. Hoc contra Judæos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. Sed non est distinctio Judæi et Græci Rom. 10.. Eunuchus. ID. Propter regnum cœlorum, qui mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis.

Read all of Isaiah 56

Cross References

Exodus 20:8Memento ut diem sabbati sanctifices.

Exodus 31:13Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. + 31.13 Videte, etc. Frustra gloriantur Judæi de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futuræ, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in præsenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.

Nehemiah 13:17Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?

Psalms 15:1Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. + 15.1 Tituli inscriptio. CASS. Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur. 1

Psalms 112:1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. + 112.1 Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 56:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 56:1Isaiah 56Isaiah 56:3 →