Isaiæ 66:19
Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; + 66.19 Et ponam in eis signum. Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Ægypto postes signantur et Isrælitæ salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: Ecce virgo concipiet, etc. Et mittam ex eis. Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: Ite, docete omnes gentes Matth. 28.. Sed judicii dies prædicitur, ut metu futuræ pœnæ perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum prædicationem qui sunt præmittendi. In mare. Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
1 Chronicles 1:7Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. + 1.7 Filii autem. GREG. Ab his divisæ sunt insulæ nationum, linguæ, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Græcis nascuntur Elisæi, qui et Æolides. Unde ista lingua Græce Æolis dicitur. Tharsis. RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. Cethim. ID. A quo Cithæi, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. Dodanim. ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Græcum Phlegonta cæterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Græcis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.
1 Chronicles 16:24narrate in gentibus gloriam ejus; in cunctis populis mirabilia ejus.
Isaiah 2:16et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, + 2.16 Naves. ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonæ de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc. Tharsis. ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.
Isaiah 18:3Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. + 18.3 Gentem exspectantem et conculcatam. Omnes enim hæretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt.
Isaiah 24:15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.