bible.software › Matthew › Matthew 21 › Matthew 21:13
Matthew 21:13
et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. + 21.13 Latronum. Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum læsionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And said unto them, It is written, My house shall be called the house of prayer; but ye have made it a den of thieves.
In Context
12Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: + 21.12 Et ejiciebat. AUG. Ejecerat et ante alia vice, quod Joannes solus dicit: sed de hac ultima ejectione dicunt et alii. Mensas numulariorum. Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerrent, ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt numularios, qui mutuo darent: et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est, poma, uvas et hujuscemodi accipiebant; hos ejicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia ejicit. Et habet unius oriminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia. Et cathedras vendentium. Quæ magistrorum sunt, id est, sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus, per quam Spiritus sanctus datur, pretium accipiunt. Hinc est, quod hæresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere.
14Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. + 21.14 Et accesserunt. Mystice. Simplices peccatores ad se per pœnitentiam accedentes, prius cæcos in cognitione et claudos in operatione illuminando, et in vitam rectitudinis dirigendo quotidie sanat.
Read all of Matthew 21
Cross References
Isaiah 56:7adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. + 56.7 Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram Colos. 3.. Et Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem. Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimæ pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quæ mundi sunt disponit juste. Super altari meo. Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: Justus autem in fide sua vivet.
Matthew 2:5At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam: + 2.5 In Bethlehem Judæ. Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturæ didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei. Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.
Luke 19:46dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 21:13