The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 57 › Isaiæ 57:11

Isaiæ 57:11

Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And of whom hast thou been afraid or feared, that thou hast lied, and hast not remembered me, nor laid it to thy heart? have not I held my peace even of old, and thou fearest me not?

In Context

10In multitudine viæ tuæ laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti; propterea non rogasti. + 57.10 In multitudine viæ tuæ laborasti. Qui ambulat via regia non laborat. Una est via veritatis quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.: Multæ sunt viæ mundanorum, unde, Non sicut viæ meæ sunt viæ vestræ Isa. 40..

12Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.

Read all of Isaiæ 57

Cross References

Proverbs 29:25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.

Isaiah 26:10Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. + 26.10 Misereamur. ID. Dominus ad prophetam: An misereamur impio, ita ut discat, scilicet clementiam meam, dum ipse salvatur? quasi, hoc melius est. Et non discet justus, etc. Quasi diceret: Quomodo poterit nosse tuam justitiam, expertus tuam clementiam? Et non videbit. Dominus ad prophetam, quasi melius est, ut videat, et erubescat de malis suis. Et non videbit, quasi diceret: ad pœnam sufficit, quia non videbit me regnantem in cœlo cum sanctis meis. LXX: Auferetur impius, ut non videat claritatem Dei.

Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.

Jeremiah 2:32Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. + 2.32 Nunquid obliviscetur? ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinæ, quæ significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in cœna recubuit Joan. 13., et sacerdotibus inter cætera servatur pectusculum victimarum.

Jeremiah 9:3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. + 9.3 Quia de malo, etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.

Ezekiel 13:22Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 57:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 57:10Isaiæ 57Isaiæ 57:12 →