The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 57 › Isaiah 57:10

Isaiah 57:10

In multitudine viæ tuæ laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti; propterea non rogasti. + 57.10 In multitudine viæ tuæ laborasti. Qui ambulat via regia non laborat. Una est via veritatis quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.: Multæ sunt viæ mundanorum, unde, Non sicut viæ meæ sunt viæ vestræ Isa. 40..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou art wearied in the greatness of thy way; yet saidst thou not, There is no hope: thou hast found the life of thine hand; therefore thou wast not grieved.

In Context

9Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. + 57.9 Misisti legatos. Ut afferrent longinqua idola, quasi non sufficiant vicina. Et in hoc Babylonios et Ægyptios deos significat.

11Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.

Read all of Isaiah 57

Cross References

Isaiah 47:13Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. + 47.13 Augures cœli. Astrologi, qui per stellas arbitrantur omnia regi. Quasi dicat: Quasi non providerunt omnia tibi? Hi vulgo appellantur mathematici, qui cursu astrorum res mundanas putant regi, unde: Ab oriente venerunt magi dicentes: Vidimus stellam ejus in oriente Matth. 2.. Vel, a vaticinio Balaam provocati, qui ait: Orietur stella ex Jacob Num. 24..

Jeremiah 2:36Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. + 2.36 Et ab Ægypto. Ut Ægyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt.

Jeremiah 5:3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. + 5.3 Domine, oculi tui. ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.

Jeremiah 18:12Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. + 18.12 Post cogitationes. ID. Ubi est absque gratia Dei, etc., usque ad omnes in circumitu ejus nationes.

Ezekiel 24:12Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

Romans 7:9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. + 7.9 Ego autem vivebam. Patet: quia non ex sua, sed ex persona hominis generaliter loquitur. Ego autem vivebam. Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem, qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et ejus testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare et per legem majorem potestatem peccandi habere. Sed cum venisset, etc. Hic secundus actus sub lege. Id est: Hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. Revixit. Cœpit apparere et rebellare. Revixit, ait, non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra præceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tanquam mortuum latebat sine cognitione, quia sine cohibitione: sed data lege, in notitia hominis revixit, quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 57:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 57:9Isaiah 57Isaiah 57:11 →