The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 59 › Isaiah 59:6

Isaiah 59:6

Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Their webs shall not become garments, neither shall they cover themselves with their works: their works are works of iniquity, and the act of violence is in their hands.

In Context

5Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. + 59.5 Ova. ID. Ex ovo fetus, ex corde consilium, ex quo actus. Ova ergo ruperunt, dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt, dicentes: Reus est mortis Matth. 26.. Aspidum. Aspis ad primam vocem incantatoris alteram aurem terræ infigit, alteram cauda obturat, ne possit incantari: sic Judæi inhærentes terrenis, ne locum et gentem perderent metuentes, Christi prædicationem repulerunt, venenati venenatorum filii. Erumpet in regulum. Ex ovis aspidis regulus, qui et basiliscus, ex Judæis Antichristus. Ex eis enim nascetur, flatu suo, id est sermone venenoso multos occidens volantes ad patriam cœlestem. Occidit enim basiliscus flatu suo aves volantes per æra.

7Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.

Read all of Isaiah 59

Cross References

Genesis 6:11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

Psalms 55:11In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. + 55.11 In Deo laudabo verbum. Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est æternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: In Domino, id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. Laudabo sermonem, etc., id est, prædicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Hæc duo prædicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. In Deo laudabo. Vel ita, ut Trinitas naturæ personaliter per tria verba, quæ ponit. In Deo Patre laudabo Verbum, id est, Filium; In Domino, id est, in Spiritu sancto laudabo sermonem, id est, Filium. 1

Isaiah 5:7Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.] + 5.7 Domus Isræl, etc. ID. Ex quo divisum est regnum, etc., usque ad quia Christus ex eis natus est. Ecce clamor. Quo vociferatus est contra Dominum et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige; vel, clamorem pro justitia fecerunt, quia Christum interfecerunt, cujus sanguis clamat ad Dominum: Vox sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra Gen. 4..

Isaiah 30:1[Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; + 30.1 Væ, filii desertores, dicit Dominus. ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.

Isaiah 57:12Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.

Isaiah 64:6Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. + 64.6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 59:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 59:5Isaiah 59Isaiah 59:7 →