Isaiæ 58:10
cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 15:4Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.
Job 11:17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. + 11.17 Et quasi meridianus. Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. Et cum te consumptum. GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere cœperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitæ, obscuritas in vespere. Et cum te consumptum. Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius præmia sperat, et hoc est:
Psalms 37:6Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. + 37.6 Putruerunt. CASS. Narratio, in qua enumerantur miseriæ. Cicatrices meæ. AUG. Vel livores mei; alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quæ putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: Currentes cum sponso post odorem unguentorum. 1
Psalms 112:4Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. + 112.4 Super cœlos. ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus. 1
Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Proverbs 14:31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.