The Bible Software
bible.software › Job › Job 31 › Job 31:19

Job 31:19

si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; + 31.19 Si despexi prætereuntem. Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem prætereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If I have seen any perish for want of clothing, or any poor without covering;

In Context

18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);

20si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est;

Read all of Job 31

Cross References

2 Chronicles 28:15Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.

Job 24:4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. + 24.4 Subverterunt pauperum. Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.

Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.

Matthew 25:43hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.

Acts 9:39Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. + 9.39 In cœnaculo. RAB. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea.

1 John 3:18Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: + 3.18 Filioli, non diligamus, etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis, filioli ejusdem patris. Non diligamus verbo, neque lingua. In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam sæpe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare. Sed opere. Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia. Et veritate. Si simplici intentione beneficia præstemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 31:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 31:18Job 31Job 31:20 →