Proverbs 23:32
sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
At the last it biteth like a serpent, and stingeth like an adder.
In Context
31Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande,
Cross References
Exodus 7:12Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum. + 7.12 Dracones. Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius cæteris animalibus. Sed devoravit, etc. AUG. Quæst. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.
Proverbs 5:11et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
Isaiah 28:3Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim.
Isaiah 59:5Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. + 59.5 Ova. ID. Ex ovo fetus, ex corde consilium, ex quo actus. Ova ergo ruperunt, dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt, dicentes: Reus est mortis Matth. 26.. Aspidum. Aspis ad primam vocem incantatoris alteram aurem terræ infigit, alteram cauda obturat, ne possit incantari: sic Judæi inhærentes terrenis, ne locum et gentem perderent metuentes, Christi prædicationem repulerunt, venenati venenatorum filii. Erumpet in regulum. Ex ovis aspidis regulus, qui et basiliscus, ex Judæis Antichristus. Ex eis enim nascetur, flatu suo, id est sermone venenoso multos occidens volantes ad patriam cœlestem. Occidit enim basiliscus flatu suo aves volantes per æra.
Jeremiah 8:17Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. + 8.17 Mittam vobis serpentes. ID. Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus.
Amos 9:3Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.