Lamentations 4:13
Mem Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 2:20A sæculo confregisti jugum meum: rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix. + 2.20 A sæculo confregisti. ID. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.
Jeremiah 6:13a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
Jeremiah 23:11Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. + 23.11 Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt. Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.
Lamentations 2:14Nun Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
Ezekiel 22:25Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
Ezekiel 22:27Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.