Isaiah 60:11
Et aperientur portæ tuæ jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
Cross References
Nehemiah 13:19Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi: et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. + 13.19 Factum est autem. BED., ibid. Conscientia nostra, etc., usque ad ideo merito sequitur.
Isaiah 49:23Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. + 49.23 Reginæ. Idem, sed magis affectuose. Unde: Astitit regina, etc. Quæ scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam ætatem ducit. Adorabunt. Venerabuntur secundum illud: Adorabunt scabellum pedum ejus Psal. 98., in quo pede majestas indicatur. Pulverem pedum tuorum. HIER. Omnem scilicet terrenitatem verbo et exemplo mundabunt, secundum quod dictum est, Quodcunque solveris super terram, erit solutum Matth. 16., etc., unde: Excutite pulverem pedum vestrorum Matth. 10..
Isaiah 60:18Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Revelation 21:25Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. + 21.25 Et portæ. In præsenti aliquando subtrahitur prædicatio, ne fures intrent et conculcent dum nox est, id est locus insidiarum: sed quia ibi dies perpetua, omnis timor auferetur.