The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 63 › Isaiah 63:14

Isaiah 63:14

Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. + 63.14 Spiritus Domini. Angelus, scilicet; unde: Et præcedet te angelus meus Exod. 14.. Spiritus enim, naturæ nomen est, angelus officii.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As a beast goeth down into the valley, the Spirit of the LORD caused him to rest: so didst thou lead thy people, to make thyself a glorious name.

In Context

13qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?

15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. + 63.15 Attende de cœlo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.

Read all of Isaiah 63

Cross References

Joshua 22:4Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem:

2 Samuel 7:23Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. + 7.23 Quæ est. In terra alia præter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Ægyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Ægypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit. Ex Ægypto. Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Isræl, et Deum ejus Moysen de quo: Constitui te Deum Pharaonis Exod. 7..

Nehemiah 9:5Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum: et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.

Jeremiah 32:20Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc. + 32.20 Qui posuisti signa. De generali transit ad speciale, et quod proprie præstiterit Isræl, brevi sermone percurrit. Et portenta, etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Isræl ab omnibus separat.

Ephesians 1:6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. + 1.6 In laudem gloriæ gratiæ suæ, etc. Quasi dicat: Gloria gratiarum est æterna adoptio. In qua gratificavit. Effectus primæ præordinationis ad justitiam. In dilecto Filio. Diligens Deus Pater unigenitum suum, illis quos diligit, et quibus vult, Filius divina largitur.

Hebrews 4:8Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. + 4.8 Eis, filiis Isræl, quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis; requiem præstitisset nunquam, id est nullo tempore; posthac, id est in sequenti tempore; loqueretur de alia die, id est tempore gratiæ, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, præter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra, hodie, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 63:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 63:13Isaiah 63Isaiah 63:15 →