Isaiah 63:7
[Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. + 63.7 Miserationum. HIER. Propheta in persona Judaici populi pœnitentis et misericordiam Domini recognoscentis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.
Cross References
Numbers 14:18Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
2 Chronicles 7:10Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo. + 7.10 Igitur in die, etc. Hoc est post octavam scenophegiæ solemnitatis diem: sicut in Regum continetur. Significat autem post illius vitæ finem, et post subbatismum animarum sanctarum, quo ante judicium quiescunt; in octava ætate, id est, resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia, et in cœlestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper lætentur, laudantes Deum in omnibus bonis quæ in Christo Pater contulit populo Christiano.
Nehemiah 9:19tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
Nehemiah 9:27Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.
Nehemiah 9:35Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
Psalms 63:3Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. + 63.3 Protexisti me. AUG. Hoc in capite factum, quod et membra experiuntur: hoc exemplo reliqui firmantur. 1