Nehemiæ 9:35
Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:7Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:
Deuteronomy 28:48Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
Deuteronomy 32:12Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus: + 32.12 Dominus. Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater, ne excludat Filium vel Spiritum sanctum, sed Dominus solus, id est Deus. Dominus. Hæreticorum tot domini sunt, quot errores colunt.
Jeremiah 5:19Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. + 5.19 Quod si dixeritis. ID. Tropologice. Potest hoc super hæreticis accipi, etc., usque ad habitate, imo servite his quorum deos colitis.
Romans 3:4Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.] + 3.4 Omnis autem. Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturæ, et per peccata defluens. Omnis homo mendax. Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judæus, quem vincit Deus, cum dat promissa. Omnis homo. Etiam Judæus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis.