Isaiæ 64:11
Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. + 64.11 Domus. Allegorice.. Domus Dei Ecclesia, et unaquæque fidelis anima, quæ aliquando ignibus luxuriæ corrumpitur et avaritiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Numquid super his continebis te, Domine; tacebis, et affliges nos vehementer?]
Cross References
1 Kings 8:56Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum.
2 Chronicles 6:4Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
2 Chronicles 7:6Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.
2 Chronicles 36:19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
Jeremiah 52:13et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit:
Lamentations 1:10Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.