Isaiæ 64:12
Numquid super his continebis te, Domine; tacebis, et affliges nos vehementer?]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 74:10Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: + 74.10 Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob. CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in sæculum quandiu sæculum erit. 1
Psalms 79:5Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? + 79.5 Quousque irasceris? AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit Isa. 9, Heb. 12.. 1
Psalms 83:1In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. + 83.1 In finem. AUG. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur ære, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos præscivit Deus ante sæcula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in sæculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem Eccle. 2.. Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiæ præsentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisæus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quærat quietem, quæ non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis. Pro torcularibus. AUG. In torculari fructus uvæ vel olivæ emanat: sic in pressuris merita sanctorum patent, quæ in pace latebant. CASS. Psalmus secundus de charitate. Primo de inæstimabili desiderio æternæ domus. 1
Isaiah 42:14[Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul. + 42.14 Sicut parturiens. Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem.
Revelation 6:10et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? + 6.10 Usquequo. Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiæ Dei consentiunt in damnatione impiorum. Judicas et non vindicas sanguinem. Faciendo discretionem bonorum et malorum.