Isaiah 64:9
Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ; ecce, respice, populus tuus omnes nos. + 64.9 Ne irascaris, Domine. Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quærimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictæ: sed quæsumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 25:9Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
Psalms 38:1In finem, ipsi Idithun. Canticum David. + 38.1 In finem. AUG. Quia hic est de æterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. Idithun. ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguæ inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi hæc non sunt. 1
Psalms 79:5Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? + 79.5 Quousque irasceris? AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit Isa. 9, Heb. 12.. 1
Psalms 79:13Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam? + 79.13 Ut quid. Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio. AUG. Ut quid. Quia superba fuit adversus plantatorem, et servos occidit ad se missos, et tandem filium hæredem, destructa est maceria, et invenerunt eam gentes destructam, et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe: de dirigentibus enim cor jam loquitur. 1
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.
Isaiah 60:10Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. + 60.10 Filii peregrinorum. Principes gentium qui per orbem Ecclesias ædificaverunt, sicut Constantinus qui Romæ duodecim ecclesias in honorem duodecim apostolorum fecit, et alii multi qui multas exstruxerunt ecclesias, et necessaria præbuerunt.