Psalms 79:13
Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam? + 79.13 Ut quid. Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio. AUG. Ut quid. Quia superba fuit adversus plantatorem, et servos occidit ad se missos, et tandem filium hæredem, destructa est maceria, et invenerunt eam gentes destructam, et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe: de dirigentibus enim cor jam loquitur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. 1
Cross References
Psalms 44:8Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. + 44.8 Dilexisti. Ibid. Vel, quia dilexisti justitiam, etc., reddita sunt hæc præmia, fecit te regem, dando nomen quod est super omne nomen. Et odisti. Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. O Deus. AUG. Bis ponitur in Græco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit. 1
Psalms 74:1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. + 74.1 In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem. 1
Psalms 100:3Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi + 100.3 Non proponebam. CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam, usque, oculi mei. Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis. AUG. Non proponebam. Quasi: Perambulabam in innocentia: hac utique dicit totus Christus, quod non proponebam, id est, non diligebam rem injustam. 1
Isaiah 43:21Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.]