The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 2 › Thessalonicenses i 2:7

Thessalonicenses i 2:7

Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. + 2.7 Possemus vobis, etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicæ autem potestatis debitum vocat onus, propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant. Filios suos. Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But we were gentle among you, even as a nurse cherisheth her children:

In Context

6nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.

8Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.

Read all of Thessalonicenses i 2

Cross References

Genesis 33:13Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.

Isaiah 66:13Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. + 66.13 Quomodo. Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilæ modo gallinæ, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quædam alia secreta naturæ collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque fœtus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis

Matthew 11:29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. + 11.29 Tollite jugum, etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judæos et gentes in una fide conjungit. Tollite super vos. Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, præcepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, æterna sequi, præsentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. Discite a me. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum lædant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbæ.

Acts 13:18et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.

1 Corinthians 9:22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. + 9.22 Omnibus omnia. Omnibus cessit, non tamen religionem excessit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 2:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 2:6Thessalonicenses i 2Thessalonicenses i 2:8 →