Isaiah 8:16
Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. + 8.16 Signa legem. Quasi diceret: Aperi eam, Domine, discipulis meis, etc., usque ad possumus etiam doctrinas intelligere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Bind up the testimony, seal the law among my disciples.
In Context
15Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
17Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.
Cross References
Deuteronomy 4:45et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto,
Isaiah 8:1Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. + 8.1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi. HIER. Primum propheta prædicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur. Velociter spolia. ID. Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende.
Isaiah 29:11Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. + 29.11 Signatus est enim. Hæc impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum.
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Daniel 12:9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.