Isaiæ 8:15
Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And many among them shall stumble, and fall, and be broken, and be snared, and be taken.
In Context
Cross References
Isaiah 28:13Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Jeremiah 6:21Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul; vicinus et proximus peribunt. + 6.21 Patres et filii. ID. Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27..
Matthew 15:14Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. + 15.14 Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3..
Luke 20:17Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? + 20.17 Quid est, etc. Quomodo implebitur hæc prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est prædicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Ædificantes. Qui supra coloni, hic ædificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.
Romans 9:32Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, + 9.32 Quia non ex fide. Non enim ex fide quærebat justificari, et quia justitiam non petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur. Unde vero contigerit ut non crederent, supponit. Offenderunt. Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur, Christus habilis fuit offendere, latens in humilitate. Cui attestatur Isaias cap. 8.. Ecce in evidenti pono, id est nasci facio, in Sion, id est in Judæis, Christum lapidem offensionis, a quo parvo non caveatur, et petram scandali, id est ex toto conterentem malos in futuro, et contristantem. Lapis autem offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra vero scandali, secundum quod in futuro faciet malis.