Isaiah 8:17
Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:18Salutare tuum expectabo, Domine.
Deuteronomy 32:20Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. + 32.20 Et ait: Abscondam, etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde: Ne projicias me a facie tua Psal. 50.. Item: Ne avertas faciem tuam, etc. Psal. 88. Ipsi me provocaverunt, etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando. Et ego provocabo, etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes.
Job 35:14Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.
Psalms 33:20Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus. + 33.20 Multæ tribulationes justorum. Sicut et in Novo Testamento, juxta est, et salvabit, quod necesse est, quia multæ tribulationes. CASS. Multæ; a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. Liberabit. AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter. 1
Psalms 39:7Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti; + 39.7 Sacrificium et oblationem noluisti. AUG. Ut venit res, noluit quasi verba promittentia, etc., usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit. Aures autem perfecisti mihi. Id est, perfecte me intelligere fecisti quid velles. Vel corpus aptasti mihi, ut ait Apostolus ad Hebræos Heb. 10., id est, corpus aptum ad offerendum mihi dedisti. 1