bible.software › Exodus › Exodus 4 › Exodus 4:11
Exodus 4:11
Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? + 4.11 Quis fecit os hominis? etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD said unto him, Who hath made man’s mouth? or who maketh the dumb, or deaf, or the seeing, or the blind? have not I the LORD?
In Context
10Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. + 4.10 Obsecro, Domine, etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod ait Moses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cœpit. ORIG. homil. 3 in Exod. Dum esset Moses in Ægypto, et erudiretur omni sapientia Ægyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Ægyptios, sonoræ vocis et eloquentiæ incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum Joan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: Ut jumentum actus sum apud te. Quia igitur in id intelligentiæ profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiæ, remuneravit eum divina dignatio dicens: Aperiam os tuum, etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: Dilata os tuum, et ego implebo illud. Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13, quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum. Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisæis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvæ gratiæ discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquæ vivæ; unde Eliseus: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum IV Reg. 6.. Auris vero quæ per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum Eccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam Psal. 37.. Si vero ad utilitatem animæ pertinent quæ dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animæ janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: Non recipies auditum vanum; non dixit, Non audies; sed, Non recipies. Nam vana sæpe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.
12Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. + 4.12 Perge igitur, etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum, ad Dei autem gratiam, et implebo illud.
Read all of Exodus 4
Cross References
Genesis 18:14Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Psalms 94:9sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. + 94.9 Sicut in irritatione. ID. Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur. 1
Proverbs 20:12Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. + 20.12 Dominus fecit utrumque. Nemo ad prædicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suæ.
Isaiah 35:5Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;
Jeremiah 1:6Et dixi: [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.] + 1.6 A, a, a, Domine Deus. Detestatur officium quod pro ætate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnæ et robustæ ætatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur.
Ezekiel 3:26Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 4:11